Abstrakt: | Syllabam positione longam quinque modis fieri grammatici antiqui docent: aut cum in duas consonantes desinit, aut cum syllaba sequens a duabus consonantibus incipit, aut cum desinit in consonantem et sequens a consonanti incipit, aut cum in duplicem consonantem, quae sunt ξ, ζ et ψ, desinit, aut cum sequens a duplici incipit. Hac in disputatione quaeritur, quae fuerit ratio duarum et plurimum consonantium inter duas syllabas distribuendarum aut uni syllabae adiungendarum atque quomodo litterae Graecae ab antiquis inter duas syllabas dividi solitae sint. |